L'actualité en latin - Gallia e serie decem earum optimarum turmarum quae in toto orbe terrarum folle pedibusque optime ludant extruditur.

Jovis die 9° Aprilis, meridie.

Gallica turma sphaeromachiae in ordine uniuscuiusque nationis turmarum regreditur, postquam series earumdem turmarum ab Omnium Gentium Sodalitate Follis Pedumque Ludi (vulgo « FIFA ») abhinc decem dies in lucem edita est. Victi enim a Brasilia in Galliae Stadio, quamvis posthac contra Daniam victoriam pepererint, Caerulei pilicrepi tantummodo undecimum locum habent, quem locum Omnium Gentium Sodalitas iis tribuit. In hac serie autem ii greges pilicreporum qui in summo certamine novissime contenderunt ad Scyphum orbis terrarum adipiscendum dominantur sane, quoniam Germania primum locum ante Argentinam occupat.   

 

Lire en français

 


Dernières chroniques

Le 01 Mars 2017
Un article initialement publié sur le site de l'Inrap.   Une équipe de l’Inrap vient de mettre au jour un sanctuaire dédié au dieu Mithra (...)
Le 16 Novembre 2015
  Die Lunae 16° mensis Novembris   In primo cantu Aeneidos, Troianis naufragis iam in litore Lybico versantibus, dux Aeneas, (...)