L'actualité en latin - Hilaria Clinton togam candidam in annum bis millesimum decimum sextum parat induere pro mediis civium ordinibus

Lunae die 13° Aprilis, septima hora matutina.

 

 

 

VASINTONIAE (a sede Reuteriana). - Hilaria Clinton se petituram esse, idque secundum post annum bis millesimum octavum, ut pro factione Popularium summum honorem rei publicae Americanae ambitura esset in mense Novembri anni bis millesimi decimi sexti Solis die 12° Aprilis nuntiavit, coram Americanis per pelliculam verbis habitis.

Ea quae antidhac administra fuit, sexagesimum octavum annum agens, sibi in animo esse medios Americanos defendere adfirmavit conquerique de civium ordinum inaequalitate institit : « aleis semper favetur, inquit, iis qui primos ordines civium habeant. »

Lire en français 

 

 

 

 

 


Dernières chroniques

Le 01 Mars 2017
Un article initialement publié sur le site de l'Inrap.   Une équipe de l’Inrap vient de mettre au jour un sanctuaire dédié au dieu Mithra (...)
Le 16 Novembre 2015
  Die Lunae 16° mensis Novembris   In primo cantu Aeneidos, Troianis naufragis iam in litore Lybico versantibus, dux Aeneas, (...)