L'actualité en latin. - Plebiscito Graeco illud « antiquo » magnam victoriam peperit.

6 juillet 2015
Texte :

ATHENIS (pro sede Reuteriana). - Postero die eius diei quo plures sex centesimis partibus Graecorum, plebiscito facto, Europaeorum antistitum jussa antiquarunt, Johanne Varoufaki se magistratu abdicante, spes redintegratur Graecos magistratus pactionem facturos esse cum illius nationis creditoribus ne publicum aerarium dissolvatur neve illa natio e grege nationum quae eurone utantur detrudatur. Iohannes Varoufakis, a publico aerario, usque ad hunc diem quidem, administer, qui ita se gesserat ut inimicitias cum mulitis collegis Europaeis ex suis exercuisset, profectionem suam excusavit quod nonnulos in conventibus administrorum Europaorum ipsum esse absentem malle certior factus est : « Alexin Tsipra adjuvare, inquit, ut illa fide, quam Graecus populus heri (die Solis) nobis credidit, quocumque modo ei maxime idoneum visum erit utatur, utique in officio mihi est. Despiciant creditores ; hoc flocci faciam neque ulla de causa erubescam. » Quae in diario suo retiali scripsit.

Die Solis autem, Graecus summus administer, Alexis Tsipras, Graecos forte impigrumque concilium cepisse gavisus est atque haec verba addidit : « Quod mandatum mihi credidistis non agitur de Europa deserenda, immo hoc mandato freti multo facilius paciscemur ut felicem exitum quaeramus. »

In praesentia vero, ad Summam Europaeam Argentariam (vulgo BCE) attinet ut primum concilium post plebiscitum capiat, utrum Graecas argentarias tabernas adjuvare pergat necne. Francofurtense institutum enim Graecis argentariis pecuniam praestare non destitit hucusque, a qua pecunia abstinere eae non possunt quin operam dare prorsus desinant, at res in eiusdem instituti summo consilio disceptanda erat hoc Lunae die post meridiem.

Abhinc enim octo dies continuos Graecae mensae argentariae clausae erant neque Alexis Tsipras eas apertum iri die Martis confirmavit.

Quod ad publica negotia pertinet, Germani primores cum Graecis iterum colloqui nequaquam abnuerunt quamvis id fieri nondum posset in tali rerum statu qualis in praesentia quidem esset.

http://fr.reuters.com/article/topNews/idFRKCN0PG15420150706?pageNumber=1&virtualBrandChannel=0