Novus Diurnarius Latinus — Aeronavis vi solari propulsus in Arizonam adpellitur

Die Martis tertio mensis Maii anno bismillesimo decimo sexto

 

« Solarem Impulsum Alterum » terram attigisse die Martis Phoenice in Arizona, qui locus decima fuit terrarum circuitus, itinere sedecim horarum Franciscopoli confecto, auctores illius incepti nuntiaverunt.

Qui aerius apparatus vi solari actus Parente Dorcadis (Arabice Abu Dhabi) profectus erat mense Martio anni bismillesimi decimi quinti, quo gubernatores qui eum vicissim moderantur, Andreas Borschberg et Bertrandus Piccard, sui circuitus trans terras finem facere sperant.

 

Lire sur Reuters 

 


Dernières chroniques

Le 30 Septembre 2016
Dans cette rubrique, nous offrons aux lecteurs des réflexions sur l’actualité sous la forme de chroniques rédigées en latin, lesquelles seront tantôt (...)
Le 07 Juin 2016
Die Mercurii primo mensis Junii anno bimillesimo decimo sexto   In binis provinciis Ligeriti et Sequanae Matronaeque, periculum perrexit (...)