Operistitia et populi concursus contra « parsimoniam »

Jovis die 9° Aprilis, quarta hora pomeridiana.

PARISIIS (a sede Reuteriana). - Jovis die decena milia hominum opere ex composito se solverunt in plateasque concurrerunt ut in publici aerarii administratione parsimoniae reclamarent, ad id provocantibus tribus collegiis operariorum, Universitate Laboratorum Foederatorum (vulgo « CGT »), Viribus Operosis (seu « FO »), Collegiis in Unitatem Congregatis (aliter « FSU »), Operariis Mutua Necessitudine Conjunctis (Gallice « Solidaires »)

 

Lire en français