Quod in lege de extrema vita scriptum est iam disceptatur antequam deliberetur

10 mars 2015
Texte :

Image :

L’actualité en bref et en latin

Lunae die 9° Martii, prima hora pomeridiana.

LUTETIAE PARISIORUM (a sede Reuteriana). — Martis die a Gallis legum conditoribus lex populum roganda de hominibus animam agentibus prosequendis incipiet deliberari, quae non solum factionibus sinistrarum dexterarumque partium idque contrariis de causis, sed etiam Galliae praecipuis religionibus iam ansam dedit reprehensioni.  

(…) Quam legem perferre ipse Franciscus Hollande, cum anno bis millesimo duodecimo praeses reipublicae gerendae creari ambiret, pollicitus erat, ut lex Leonettiana anni bis millesimi quinti tolleretur, quae adhuc impedit quominus medici aegrotorum vitam nimiopere producant neque autem mortem voluntariam medicorum adiumento sancit. 

Nunc vero agitur de doloribus plane ac diu sedandis si qui aegrotus in eo est ut extremum vitae spiritum edat, adeo ut non liceat sibi mortem consciscere ope artis medicae seu εὐθανασίαν postulare, quamvis medici aegrotorum iussis quae in antecessum data fuerint parere cogantur.  

In hac lege perferenda tantum non omnes legum inventores uno ore consentiunt, cui greges dextrarum, mediarum, extremarum sinistrarum, sinistrarum partium faveant.     

Sunt autem qui aexistiment timidius actum esse rogantque ut mors voluntaria ope artis medicae atque εὐθανασία sanciatur.

Voir l’article en français