Dissensio Russiae et Americae Foederatae de rebus Syriacis ; Galli primos aerios impetus in Syriam fecerunt.

30 septembre 2015
Texte :

Lunae die, qui fuit duodevicesimus dies mensis Octobris, Vladimirus Putin et Benedictus Obama, orationibus vicissim habitis apud coetum Nationum Foederatarum, de bello Syriaco diversissime censuerunt : ille autem auctor fuit ut exercitus Rei Publicae Mahumetanae, quae integrarum regionum in Iraquia et in Syriae jam potita est, hac lege debellaretur ut Syrius dux socius haberetur ; huic vero propositum est ut regimen istius Al-Hassad dirueretur eodem tempore atque cum Re Publica Mahumetana pugnaretur. Ceterum ii duo viri, qui plurimum possunt in orbe terrarum, cum primum in coetu Nationum Foederatarum sibi manus invicem prehenderent, non tam benigna familiaritate inter se uti visi sunt.

Galli autem, iam inde a die Solis, bellicis aeronavibus in Syriam missis, nonulla castra in quibus milites Rei Publicae Mahumetanae sese exercitare solebant, pyrobolis deleverunt, interfectis etiam bellatoribus qui puerilem aetatem adhuc agebant.


 

Bini nuntioli Gallici, quibus Novus Diurnarius Latinus usus est ad haec scribenda, sub hisce inscriptionibus inspici possunt :

http://fr.reuters.com/article/topNews/idFRKCN0RS0CS20150928?pageNumber=1&virtualBrandChannel=0

http://www.huffingtonpost.fr/2015/09/30/syrie-raid-aerien-frappes-aeriennes-france-jihadistes-enfants-soldats_n_8218776.html