L’Actualité en latin – Iraquia superata, Res publica Mahumetana in Syriam progreditur

Jovis die vicesimo primo mensis Mai, sexta hora verspertina quadrante deficiente.

 

BERYTI (pro societate Reuteriana). - Paucis diebus postquam oppidum Ramadi ceperunt, quod provinciae Emporii (Arabice Al-Anbar) in Iraquia caput est, Rei publicae Mahumetanae zelotes hoc die Jovis urbem Palmyram, antiquissimis parietinis suis illustrem, totam suae dicionis se fecisse nuntiaverunt.

 

(…)

 

Isti zelotes cum antea antiquitates monumentaque in Iraquia deleverint, vehementissime timetur ne iidem Romana templa vel antiquum theatrum Palmyrenum adgrediantur, quae urbs in serie praestantisssimorum locorum ad genus humanum maxime pertinentium a consociatione nationum foederatorum cultui civili fovendo (vulgo UNESCO) inscripta est.

 

Lire en français