L'Actualité en latin — Altero terrae motu in Nepalia facto non minores quam quadraginta unus homines perierunt

12 mai 2015
Texte :

Martis die duodecimo mensis Mai annis bis millesimi decimi quinti, sexta hora vespertina.

CATMANDI (a sede Reuteriana) – Terra iterum contremuit vehementer, magnitudine septimi gradu cum triente in scalis Richterianis, quo terrae motu hodie qui fuit Martis dies Nepalia quassata est, qua de causa quadraginta unus homines saltem perierunt atque plures mille sauciati sunt, aedibus plane collapsis quae priore terrae motu diei vicesimi quinti mensis Aprilis fragiliores iam factae erant.

Consulter en français