L'actualité en latin. - Anglus histrio, Patricius Macnee, in Johannis Steed persona celeberrimus, vita defunctus est, nongentos tres annos natus

2 juillet 2015
Texte :

Famam amplissimam adeptus cum praecipuas partes, in illa serie quae Petasus rotundus et coriaceae ocreae Gallice inscripta est (Anglice autem Vindices), egisset, quod spectaculum annis sexagesimis in televisione coepit proponi, non solum actor, sed etiam totius aetatis cultusque civilis imago fuerat.

Anno vicesimo secundo praeteriti saeculi natus, altero bello mundano confecto quo in classi Britannica pugnavit, ex exercitu tandem missus Acrifolia (Anglice Hollywood) recta petivit ut actoris cinematographici cursum ingrederetur. Neque vero prius celeber factus est quam in Britanniam reverteret annis sexagesimis ubi Johannis Steed partes tenere coepit idque eximio successu. In cuius personae rebus gestis speculatorem agebat qui ita peculiares mores observabat ut persona illi Jacobo Bond satis dissimilis evaderet : elegantissime vestitus ut solent lautissimi virorum Britannorum, id est petaso rotundo opertus, umbella praeditus quae porro nonnumquam arma reapse fiebat, ceterum vino Campanensi formosisque puellis studebat. Artifices autem harum taeniarum illum Macnee mulieribus strenuae indolis circumdare coeperunt, ex quibus spectatores in primis Taram King recordantur, quacum par jocosissimum ac petulantissimum Johannes Steed oculis proponebat, ipse optimum exemplar puri puti Britanni praebens, facetiis una cum gravitate commixtis animumque delirantem sub vultu alicuius Londinensis Catonis dissimulans.