L'actualité en latin-Europa foederata impellitur ut de profugis excipiendis deliberet in primis

23 avril 2015
Texte :

Martis die 21° Aprilis anni bis millesimi quinti decimi, septima hora vespertina

GENAVAE (a sede Reuteriana). - Summa administratio Nationum foederatorum a profugis curandis Martis die Europeae foederatae moderatores hortata est ut reliquae nationes Europeae Italiam Graeciamque magis adjuvarent cum in Mari Interno ii qui e patria migrarent in summo discrimine versarentur, eo consilio quo melius homines quos hae binae nationes excepissent protegerentur. Ea administratio autem administris Europaeis gratulata est pro pactione hac de re facta Lunae die, cum navis piscatoria, nongentis profugis onusta ut videtur, in Mari Interno naufragium fecisset.

Ab anno ineunte enim, triginta milia hominum e patria migrantium Mare Internum trajecisse putantur, ut ab egestate, a miseria, a vexationibus, a bellis effugerent, ex quibus plerique a litore Lybico profecti erant.

Qua clade facta, ii qui perierunt in Mari trajiciendo ad mille octingentos numerentur. Cum menses aestivi trajectui secundiores sint, timendum est ne plures fiant in futurum.

http://fr.reuters.com/article/topNews/idFRKBN0NC20C20150421?pageNumber=1&virtualBrandChannel=0