L'actualité en latin-Impetus in templa vitatur; vir quidam Parisiis comprehenditur.

22 avril 2015
Texte :

Die Mercurii 22° Aprilis, prima hora pomeridiana cum dimidia.

PARISIIS (a sede Reuteriana). - Virum quendam, de impetu suscipiendo in plura templa quem in eo erat ut patraret suspectum, die Solis Parisiis comprehensum esse Bernardus Cazeneuve, ab internis negotiis administer, nuntiavit, qui suspectus, artem informaticam discens, natione Algeriensis, putatur etiam mulierem iuvenem necavisse, quae, telis confecta, die Solis mane, in raeda sua Villae Iudeae (vulgo Villejuif), in provincia Vallis Matronae (Gallice Val-de-Marne), inventa est.

Iste autem in tertia decima regione Lutetiensi comprehensus est, cum ministri sauciorum quam primum sublevandorum (vulgo SAMU) eum telis vulneratum invenissent, qui postea publicae securitatis custodes arcessiverunt, auctore quodam relatore ex administratione ab internis negotiiis.

Quin etiam plura bellica arma, ballistulae, tela, loricae contra tela munitae, in eiusdem vehiculo domique detectae sunt etiam in tertia decima regione, auctore ipso Bernardo Cazeneuve coram diurnariis : « Porro, inquit, impetum facere isti in animo fuisse, idque, ut veri simile est, adversus unum et alterum templum, constat procul dubio. Attamen die Solis is impetus vitatus est. »

Lire en français