L'actualité en latin - Syriae summi moderatores timent ne Res publica Mahometana antiquam urbem Palmyram deleat

Jovis die quarto decimo mensis Maii, decima hora vespertina cum dimidia.

DAMASCI (a sede Reuteriana). - Syrae Rei publicae exercitus bellatoribus Rei publicae Mahometanae pugnam conserit ne duobus milibus passuum quidem a vestigiis antiquae urbis Palmyrae, cuius parietinae in serie praestantisssimorum locorum qui ad genus humanum pertineant a consociatione nationum foederatorum cultui civili fovendo (vulgo UNESCO) inscriptae erant, ut Jovis die societati Reuterianae a rectore antiquitatum museorumque Syriae nuntiatum est.

Ille enim, si isti zelotae illum locum caperent, omnia quae illic extarent deletum iri admonuit.

Palmyra autem, quam ii qui nunc sunt Tadmor appellant, in antiquis vestigiis locupletioribus totius orbis terrarum numeratur, quem locum illa consociatio omnium gentium ad cultum civilem tuendum anno bis millesimo decimo tertio in serie praestantissimorum locorum totius generis humani qui in summo discriminie versarentur inscripsit.

Res publica Mahomatana autem plures pelliculas quoque gentium misit in quarum scaenis nonnulli ex eius fautoribus urbes antiquissimas Ninivam, Nemrod, Hatram, Arcem Sargonis (vulgo Khorsabad), ingentibus signis alatorum taurorum semihominum illustrissimam, diripiunt delentque.

« Quos Deum oramus, praedicavit Maamoun Abdoulkarimin, Syrum exercitum depulsurum esse. Nam quid isti facturi sint iam scimus. Usus, eheu, Mausilii atque in urbe Nemrod nos docuit scelus futurum esse si casu Palmyram capiant. »

 

Consulter en français 


Dernières chroniques

Le 01 Mars 2017
Un article initialement publié sur le site de l'Inrap.   Une équipe de l’Inrap vient de mettre au jour un sanctuaire dédié au dieu Mithra (...)
Le 16 Novembre 2015
  Die Lunae 16° mensis Novembris   In primo cantu Aeneidos, Troianis naufragis iam in litore Lybico versantibus, dux Aeneas, (...)