Novus diurnarius Latinus — Res publica Mahumetana antiquae urbis Nemrod in Iraquia parietinas destruit.

L’actualité en bref et en latin.

Veneris die sexto mensis Martii, anno 2015°, prima hora pomeridiana.

 

BAGDATI (a sede Reuteriana). — Mahumetanae Rei Publicae zelotes ruinas urbis Assyriae Nemrod, quae ad Iraquiae septentriones sitae erant, diripuerunt chamulcoque automatario deleverunt. (…) Hoc accidit hebdomada postquam pellicula emissa est, in qua statuae monumentaque eiusdem Assyriae aetatis, quae in museo Mausiliensi proposita erant, pessumdari ostendebantur.    

Nemrod autem, abhinc tria milia annorum, caput fuit Assyrii imperii, tunc temporis potentissimum illustrissimumque ex eo orbe terrarum qui quidem notus erat, quoniam agros, qui  nationes Aegyptus, Turcia, Irania nunc sunt, suae dicionis fecerat.  

Cuius antiquae urbis, ubi antiquarii iam inde ab undevicesimo saeculo investigationes fecerunt, paene clarissimum quodque opus peregre transportatum erat, ex quibus antiquitatibus etiamnunc extant ii tauri alati, ingenti satura, qui in Museo Britannico Londini servantur. Centenae vero gemmae nummique aurei Bagdatum translati erant. 

Nemrod autem, in ripa Tigridis situm, abest Mausilio quindecim milia passuum circiter, altera urbs praecipua Irachiae post Bagdatum, quam urbem exercitus Mahometanae Rei Publicae mense Iunio praeterito expugnaverat. 

Sententia quidem archeologorum, non multum interest inter monumenta Iraquiana a Mahometana Re Publica deleta et Buddae signa quae scholastici Mahometani (Persice Taliban) in Afganistania ad urbem Bamiyan anno bis millesimo primo diruerunt.       

Zelotes, chalifae jurisdictione constituta in iis partibus quidem Irachiae Syriaeque quas suo imperio subjecerunt, inflammato ac furibundo animo Mahometanam sunnitam religionem susceperunt ; ob eam causam ceterarum religionum sacra omne genus simulacrorumque cultus in primisque religionem siitam respuunt. 

(…) At hisce malefactis subest etiam ratio lucri faciendi.

In sententia sua enim duodecimi diei mensis Februarii, Consilium securitati tuendae in Coetu Nationum Foederatarum antiquitatum direptiones illicitasque venditiones gregibus zelotarum instruendis alendisque inservire adfirmavit. 

 

 

Consulter l’article en français 

 

 

 

 


Dernières chroniques

01 Mars 2017
Un article initialement publié sur le site de l'Inrap.   Une équipe de l’Inrap vient de mettre au jour un sanctuaire dédié au dieu Mithra (...)
16 Novembre 2015
  Die Lunae 16° mensis Novembris   In primo cantu Aeneidos, Troianis naufragis iam in litore Lybico versantibus, dux Aeneas, (...)