Anthologie - De pueritia Cleopatrae

27 avril 2021
Image :
Image :
Texte :

Voici le début du De pueritia Cleopatrae. Cléopâtre, l’enfance d’une reine, l'un des trois Petits latins publiés récemment par Les Belles Lettres et La vie des Classiques. Dans le livre, il y a aussi la traduction et des notes pour apprendre la grammaire, le vocabulaire et la culture. Pour vous, amis des classiques, voici juste le texte latin ! Il s'agit du niveau débutant, on espère que vous y arriverez...

Liber primus

1. Ecce Cleopatra. Illa est puella. Nam agit duodecimum annum. Pater Cleopatrae appellatur Ptolemaeus. Ille est rex Aegypti. Nomen matris est Cleopatra quoque. Cleopatrae sunt duae sorores : Berenice atque Arsinoe.
2. Berenice est soror major natu. Illa agit vicesimum annum. Ergo Berenice est virgo neque puella. Arsinoe est soror minor natu. Illa est puella neque virgo. Nam agit octavum annum.
3. Cleopatrae etiam sunt duo fratres. Uterque appellatur Ptolemaeus. Hic est puer ; ille est infans. Nam hic agit quartum annum ; ille agit secundum annum.
 

Liber secundus

1. Ecce Alexandrea. Alexandrea est urbs. Cleopatra habitat Alexandreae. Urbs est in Aegypto. Alexandrea est ingens. Illa habet duos portus. Urbs est clarissima. Nam hic sunt Pharos, templum Serapidis, Museum atque Soma.
2. Pharos est mirabilis. Illa est candida atque habet tria tabulata. Statua stat supra. Ingens statua stat in templo Serapidis. Bryaxis fecit statuam. Illa est aurea eburneaque.
3. Museum est locus sacer. Illud habet hortos, aras, speculam bibliothecamque. Bibliotheca Alexandreae est maxima mundi.
4. Hic est Soma. Soma est sepulchrum Alexandri. Alexander fuit rex Macedonum. Ille est clarissimus : nam appellatur Magnus Alexander. Ille est conditor Alexandreae.
5. Alexandrini habitant Alexandreae. Illi sunt plurimi. Alexandrini non diligunt Ptolemaeum. Nam pater Cleopatrae est rex improbus.
 

Liber tertius

1. Cleopatra non venit ad scholam, sed discit in Museo. Illa docetur a viris doctis, qui sacerdotes sunt. Nam Museum est locus sacer.
2. Cleopatra scit et legere et scribere et numerare et habere rationem. Illa cognoscit linguam Latinam. Non solum linguam Latinam cognoscit, sed etiam Graecam. Nam Cleopatra habet avum qui erat Macedo. Ille appellabatur Ptolemaeus quoque. Ptolemaeus primus graece loquebatur.
3. Cleopatra cognoscit multas linguas ; cognoscit etiam linguam Aegyptiorum. Cleopatra diligenter studet. Illa est cupida discendi. Litteris et artibus educatur. Medicina etiam puellae placet – praecipue medicamen. Puella est ingeniosa. Saepe gentem suam animadvertit.