Anthologie - Nouvel extrait du De pueritia Cleopatrae

11 mai 2021
Image :
Image :
Texte :

Voici un nouvel extrait du De pueritia Cleopatrae. Cléopâtre, l’enfance d’une reine, l'un des trois Petits latins publiés récemment par Les Belles Lettres et La vie des Classiques. Dans le livre, il y a aussi la traduction et des notes pour apprendre la grammaire, le vocabulaire et la culture. Pour vous, amis des classiques, voici juste le texte latin ! Il s'agit du niveau débutant, on espère que vous y arriverez...

Liber decimus


1. Per annum Cleopatra Alexandreae mansit, donec Pothinus seditionem concitavit ut expelleretur. Primum resistere atque exercitum conflare voluit ;
deinde apud Pelusium victa est et Ascalonem in Syriam fugit. Ibi etiam exercitum conflare temptavit.
2. Interdum Arsinoe Alexandreae regina facta est ; ac Pompeius Magnus apud Pharsalum ab Caio Julio Caesare victus est atque fugit. Deinde in Aegyptum venit, ut Ptolemaeus ipsi auxilium ferret, at mortem oppetivit.
3. Nam Pothinus, Theodotos Achillasque Ptolemaeo persuaserant, ut Pompeium Magnum occideret, quia iram Caesaris metuebant. Ergo Pelusii Achillas Pompeium necavit caputque scidit ; Caesari autem Ptolemaeus Pompei caput dare volebat, ut amicitiam gereret.
4. Cleopatra ex Syria in Aegyptum redierat, igitur Achillas Pelusii manebat ; ita Ptolemaei sorori Alexandream vel Memphim petere non licebat. Tamen Cleopatra nuntios accipiebat atque Pompei mortem audierat.
5. Nunc tres dies effluxerunt. Hodie autem Caius Julius Caesar Alexandream venit ; ergo Cleopatra metuit. Si Caesar cum Ptolemaeo amicitiam gesserit, numquam regina restituetur ; sive imperator venerit, ut patris testamentum servaretur, ita Cleopatrae regnum reddet… Itaque Alexandream speculatorem misit nuntiumque exspectat.
6. Ecce Apollodorus, qui speculatorem audivit ; igitur Cleopatra statim eum urget :
« Quid dixit, Apollodore ? Responde !
— Caesar classem in portum appulit. Theodotus in navem conscendit, ut imperatorem salutaret Pompeique caput illi daret. »
7. « Quanti Caesar donum aestimavit ? rogat Cleopatra.
— Parvi, regina.
— Quid dicis ? illa stupet. Caesar hoste mortuo non gaudet ? Quam insolitus vir !
— Fortasse clam gavisus est, at palam non ostendit. »
Cleopatra cogitat.
8. « Quomodo gratias Theodoto egit ? Etiam rogat Cleopatra sollicita.
— Leviter, regina. Caesar objecit victoriam sibi subreptam esse. Deinde Pompeio funera jussit.
— Caesar caedem objicit, ne ullo beneficio obligetur, Cleopatra conjicit. Fortasse mihi favebit ?
— Incertum est, regina. »
9. « Cur ita putas, Apollodore ? Quid evenit ?
— Caesar e nave egressus est, servus persequitur. Fasces anteferebantur, itaque Alexandrini regnum in periculo esse praedicaverunt atque seditionem fecerunt. »
Cleopatra gemit. Utrum Caesar patris testamentum servabit, an avi testamentum, quo Romae Aegyptus legatur, malet ?
10. Tota nocte Cleopatra dubitat. Quid faciat ?
Quid meditatur Caesar ?
Subito Apollodorus apparet atque sollicitus videtur.
11. Cleopatra servum oculis interrogat.
« Hic est Caesaris legatus, regina. Nuntium habet.
— Caesaris nuntium ? Cleopatra stupet. Putasne dolum ?
— Dolus quidem, regina, non videtur. »
12. Cleopatra etiam dubitat. Deinde capite duo signa dat : hoc Irae Charmionique, ut arma clam parent ; illud Apollodoro, ut legatus intret. Igitur servus ancillaeque statim parent.
13. Legatus Cleopatram salutat atque Caesarem patris testamentum observare cupere nuntiat ; itaque fratrem sororemque Alexandream vocat. Legato profecto, Cleopatra gaudet.
14. Subito Iras Cleopatrae genibus advolvitur atque gemit :
« Noli Alexandream venire, domina ! — Ptolemaeus te necabit antequam palatium petis ! Charmion addit.
— Tibi metuimus, Apollodorus dicit. »
15. Cleopatra autem subridet.
« Fideles estis, quod recordabor. Nolite metuere : neque Ptolemaeus neque Pothinus mihi obesse poterunt, quia me non videbunt. »
16. Servi quidem nesciunt quid paret. Cleopatra autem ridet.
« Mihi, Apollodore, tapetem praebe : maximum qui sit. »