Novus diurnarius Latinus — Media Pars : Adversus istos Gallos qui de aliis male sentiant odioque peregrinorum adfecti sint

 

 

De Gallia nostra, pellicula ab Aloisia Oligny Patricioque Artinian confecta, cum moroso gregiculo quorundam scriptorum pugnat.

 

Quotiens mane tibi barbam radis, quem in speculo inspicis, utrum Germanum an Americanum ? Hoc quaesito responde, sodes, utrum sis Germanus an Americanus, quamobrem nationem tuam, castra tua eligito. ̶  Parentes mei e Germania oriundi sunt. Equidem hic natus sum, anno millesimo nongentesimo decimo septimo ; ob eam causam locorum varietatis excusatione utor cum de Magno Bello agitur... Porro istis rebus avitis non credo. 

Quod colloquium ex ea mythistoria depromptum est, quae Perfidia inscribitur, a Iacobo Ellroy novissime in lucem edita, in qua de urbe Angelopoli narratur cuius cives odio peregrinorum Judaeorumque insaniunt autumno anni millesimi nongentesimi quadragesimi primi, cum modo Japonenses in Portum Margaritarium impetum fecissent.  

 

Tum bini custodes ex Angelopolitana administratione publicae securitatis tuendae pugilem juvenem, Bleichert appellatum, interrogant lacessantque, qui Beichert in eadem urbe custodem agere vult.  Quod ut adipiscatur, se esse purum putum Americanum demonstrare necesse habet, idque nonnullis amicis proditis qui se esse pro hostibus exploratores suspectantur, tamquam in California « quintum agmen », quod appellant, extaret.      

     

Ille Jacobus Ellroy talia de Gallia huius anni bis millesimi decimi quinti scribere possit, quae Gallia talem prospectum praebet ut ista locutio « quinti agminis » haud longe absit a sermonibus nonnullorum magisratuum quamvis nunc quidem Mahometani sic appellentur ; in cuius Galliae  disceptationibus coram populo habitis scriptores diurnariique primae paginae centena milia hominum e gentibus migrantibus ortorum identidem adhortantur ut se huius nationis cives esse confirment probosque Gallos demonstrent.

 

Sive de oppugnationibus Lutetiae patratis, sive de reformatione collegii, de iis qui nomen dent ut fidei Mahometanae causa in Syria militent, de rixis in insulis Massiliensibus factis, de mercatura medicamentorum stupefacientium, sive de peculiaribus cibis in tricliniis scholarum ministrandis necnon etiam de longitudine stolarum loquantur, « optimates » nostri, ut semet ipsi vocant, atque primae paginae diurnarii furentes eadem verba usque ad insaniam reddunt : Galliam enim sensim sine sensu corrumpi, quin immo, dissolvi superarique vi duplicicis impetus et migrationis et fidei Mahometanae.     

 

Cuius novi insulsique studii sui ipsius patriae liceat adferamus optimum exemplum : de ultimo fasciculo loquimur eorum commentariorum periodicorum quae Maria Anna inscribuntur, quam multo prudentiorem antea noveramus. Postquam enim Emmanuelis Todd novissimum opus verbis laceraverunt, sibi ipsi satis auctoritatis credunt ut alios collaudent, alios vituperent, ut inter eos qui patriae reapse studeant et qui Gallos oderint pro certo secernant, ut canalem radiophonicum Arabicum FM ostentent tamquam equum Troianum, furibundae triumphantique Mahometanae fidei inservientem. Maria Anna enim istam Galliam seclusam et decrepitam huius anni bis millesimi decimi quinti satis recte figurat, in qua natione publicae deliberationes pessumdatae sunt, quas perpauci sciptores facticiae auctoritatis atque primarum paginarum diurnarii indignantis garrulitatis  periti sibi solis vindicarunt.                

 

Ista Gallia quam Ivanus Riouffol, Alanus Finkielkraut, Henricus Zemmour, Henricus Conan, Elisabetha Lévy ac tot alii hallucinantur, pessimarum rerum studiosa est. Historicus enim Petrus Rosanvallon, in libro De publico coetu hominum invibilium (apud domum editoriam Liminis, anno bis millesimo decimo quarto), haec scribit : « Societas hominum quae legitimis magistratibus careat, inter inermem expectationem et formidinem jactatur, cuius in praecordiis morositas dominatur ipsaque ex ira cum impotentia conjuncta constat. » En adsumus, in ista Gallia cuius in animo insita est morositas, machinatio hominibus segregandis iisdemque detrudendis, ad capros expiatorios deducendos maxime prona.

 

Qua de causa studio nostro consilium quod De Gallia nostra inscribitur mirum in modum dignum est, ab Aloisia Oligny et Patricios Artinian confectum in lucemque a Media Parte iam inde a die vicesimi septimi mensis Maii editum : in qua pellicula agitur de vocibus alienis proponendis, scilicet eorum hominum invisibilium cuius vita quotidiana, quantumvis obscura, nos societatem qualis sit reapse multo melius docet quam ista quae vociferentur invehanturque a turbula Aristarcheorum nostrorum. 

 

Petrus enim Rosenvallon haec scribit : « Si quis faciat ut Res publica popularis firmiter consistat, is nihil aliud facit quam ut populus rex loquatur oculisque proponatur. Nam ut bonos magistratus habeas, comitia adire ad ipsos eligendos non sufficit ; quae tibis opus sint difficultatesque tuae opportet in propatulo offerantur necnon quemadmodum revera vitam degas oculis proponatur. »

 

Id ipsum Aloisia Oligny Patriciusque Artinian exponere voluerunt, in insula Cristoliensi Montis Melliaci, quem Montem Melliacum septem milia octingenta hominum incolunt, in Valle Matronae situm. Qua in vicinia abhinc quinquaginta annos homines undique migrantes commiscentur, ex quo liceat quae bene quaeque male verterint in ea Gallia probare quam, licet antistitites scriptoresque huic rei dissentiant, plurimi homines novi identidem introducti loco patriae habent.      

 

In principio autem, Clippiaco et Monte Fermeolo opera data, Aloisia Oligny, Quebecensis photographus artifexque pellicularum conficiendarum, nonnullos menses publici deversorii Montis Melliaci hospitio usa est eo munere accepto ut una cum incolis opus artificiosum conficeret.

 

Attamen viribus cum Patricio Artinian conjunctis, qui Mediae Parti operam dare solet, novum consilium coeptum est iniri quod priori sufficeret, ut non vicinia male audiens, in qua societas pessime se haberet, describeretur, sed imagines incolarum eorumque vitae exponerentur, qui plerique illuc migrassent aut e parentibus peregrinis orti essent. Ceteroqui ex iis ipsis plebs Gallorum constat.

 

 

 

 

De istius Dieudonné minis

 

« Uniuscuiusque vitam ita exponere conati sumus, inquit Patricius Artinian, ut homines non de aliena, sed de sua loquerentur vita, neve insula quaedam describeretur, sed quibus viis ii peregrini Galli pleno jure facti essent. Nequaquam istos quaesivimus qui plerumque insularum necessariae personae habentur, quod omnino ii nullo studio digni sunt. » Necessitudinibus freta quas illos menses fecerat atque e prioribus operis in ea vicinia effectis apud incolas facilius accedens, Aloisia Oligny se quindecim homines, quibus ipsa et Patricius Artinian mirum in modum studuissent, elegisse fatetur : « Agitur de veris narrationibus, inquit ; hi studio dignissimi sunt qui habeant quod nos doceant atque eos magnopere vereor. »      

   

Cuius operis exitus de Montis Melliaci societate non est inquisitio, sed tamquam versicolor perspicillum per quod plurimae narrationes testimoniaque appareant quorum varietate tantum ostenditur sane quemadmodum insulae plebeae in Gallia sese habeant.    

 

Potest autem ut nonnulli orbem fucato colore roseo pictum bellasque narrationes quibus immanes difficultates istarum insularum pessumdatarum occultentur in iis omnibus rebus videant, quamquam isto pacto neglegunt quemadmodmodum plerique incolae vita suam extruant. Attamen Aloisia Oligny suscenset : « Ut bellulum orbem gausapatorum ursulorum, inquit, fecerimus ? Immo, pace vestra, haec vera vita est. Hic de schola, de opera danda, de violentiis, de paupertate, de religionibus, nec multa, de omnibus difficultatibus quibus societas laborat agitur. Tantummodo solitas cogitationes tralaticiosque sermones opportet respuamus. »

 

Hoc in primis opinione plurimorum tralaticium est : viros barbutos, fidei Mahometanae zelotes salafianaeve scholae asseclas, earum insularum potiri. Ceterum statum rerum longe differre in variis urbibus satis constat. « Monte Melliaco autem, inquit Aloisia Oligny, hic et illic potest fieri ut Mahometani zelotes secessionem adepti sint. Abhinc duos annos tamen non eorum zelotarum sed potius istius Dieudonné minae in liquidum mihi apparent. » Quod Patricius Artinian abunde confirmat : « Istius Dieudonné pondus, inquit, multo plus sentii quam fanaticum animum in fidem Mahometanam. Quae vero iste Dieudonné de odio Judaeorum et invicem de Mahometanorum miseratione continenter jactat plurimum auctoritatis habeant. »   

 

Binas hebdomadas igitur Media Pars has imagines in undas est missura, quae De Gallia nostra inscribuntur. Qua nova opera Aloisia Oligny et Patricius Artinian vires suas cum illa altera conjungunt quae patrocinio Mediae Partis quoque confecta erat, De Gallia hinc prospecta sive indagatio ope imaginum photographicarum de natione quae funditus commutatur. In utroque enim idem animus fuit, ut natio exponeretur quam antistites nimiique scriptores qui nunc sunt ne adumbrare quidem possunt.

 

 

Franciscus Bonnet scripsit.

                                       

Lire l'article en français sur Mediapart 

 

 

 

 


Dernières chroniques

30 Septembre 2016
Dans cette rubrique, nous offrons aux lecteurs des réflexions sur l’actualité sous la forme de chroniques rédigées en latin, lesquelles seront tantôt (...)
07 Juin 2016
Die Mercurii primo mensis Junii anno bimillesimo decimo sexto   In binis provinciis Ligeriti et Sequanae Matronaeque, periculum perrexit (...)