Belgae primores triginta quinque mortuuos periisse in Bruxellensi strage quae Martis die exacto accidit hodie nuntiaverunt, praeter territores qui dum impetum faciunt semet ipsos uita privaverant. « Quattuor saucios in nosocomio de vita decesserunt, inquit Belga administra a publica sanitate in Twitteriano nuntiolo, cum turmae medicorum quam sedulissime operam dederint, quae victimae triginta quinque sunt. Quare macte virtute sunto earum gentes. » Sauciorum autem plus trecentis est numerus.