Novus diurnarius Latinus — Responsio epistulae quam Domna Vallaud-Belkacem professoribus misit

Texte :

Image :

Paschalis Fourier Administrae a publica institutione salutem dat.

Litteras mihi collegisque meis hodie a te missas accepi probe. In quibus litteris scito hanc molestiam subesse, nos peritos esse quatenus in nova ratione studiorum proponitur, ita ut, in eo quod scriptum est, et quae implicite, et quae aperte dicta sint, et quae modo subaudiantur, et quo consilio eadem scribantur nos quidem intelligamus sane ; porro quascumque notitias in Rete eruere possumus easque probare et id ipsum quod legimus facultatem habemus cum aliis rebus comparandi.    

Nam si verbis quibus usa es ex quo ista reformatio nuntiata est nonnulli falluntur, diurnarii in primis, nos vero non fallimur.

Scripsisti enim : « Disciplinae tralaticiae in medulla novae rationis docendi in collegiis permanet, quarum disciplinarum vicenae senae horae constitutae sunt singulis hebdomadibus in unoquoque gradu collegii. » Quod a rebus quales sunt aberrat non parum... Nam horas disciplinarum redactas esse ad vicenas binas rectius fuisset dicere, idque in omnibus gradibus praeter in sexta classe cui erunt vicenae ternae. Reliquae quaternae horae autem ex institutione plurium disciplinarum atque adiumentis viritim datis constabunt.       

Addidisti etiam : « Agitur de libertate docendi quae gregibus magistrorum datur. » Num jocaris ? Nam libertas cuius mentionem facis nihil aliud erit quam ut horae disciplinarum docendarum minuantur.  

Nam in tertia classe, puta, horae Gallicae linguae a quaternis horis cum dimidia venimus ad quaternas : quocirca professori Gallicae linguae liberum erit has miseras horas restringi amplius aequo animo videre, ut institutioni plurium disciplinarum adiumentisque viritim datis vacet. Libertas enim qua scholae donabuntur haec erit, ut sciscitent in quibus disciplinis pars horarum nuntiatarum in novo ordine horarum relinquenda futura sit, atque in quo gradu, utrum in quinto, in quarto an in tertio id futurum sit.       

Ergo si suis legibus vivendi scholis praebebitur potestas, ea praecipue applicabitur disciplinis deserendis... Qua de causa adiumenta viritim proponentur a mathematica, a linguis, a litteris Gallicis, ab arte musica horis auferendis : haec erit nostra libertas.    

Adduntur quoque : « In hac reformatione multo plures horae docendi professoribus collegiorum omnino dabuntur ut discipulos a sexta classe ad tertiam doceant, quae horae a centenis decenis horis cum dimidia in introitu anni bis millesimi decimi sexti ad centenas decenas quinas augebuntur in introitum anni bis millesimi decimi septimi, idque in quattuor gradibus collegii. »

Si quis horas disciplinarum quae nunc quidem vigent in unum congregat, centenas octonas horas cum dimidia habet ; quibus horis nonullae aliae addebantur ut lingua Latina Graecave doceretur, classes bilingues extarent, discipuli dimidiis gregibus discerent aut viritim adiuvarentur. In schola igitur ubi linguae Latina et Graeca optivae offerrentur, haud minores quam centenae undevicenae horae cum dimidia suppeditabant. At anno bis millesimo decimo septimo, horis disciplinarum ternas addes ut discipuli in gregibus paucorum discant, praesertim in scientia, in technica disciplina, in linguis peregrinis, in scholis de civibus informandis, in disciplina morali, quas omnes lectiones plures magistri una docebunt, viribus suis conjunctis. Ceteroqui scholas additicias Latinae Graecaeque linguae omisisti, scilicet oblivione    capta harum disciplinarum. Revera istud aequat horas quae nobis praesto erant antea ? Qua de re dubito vehementer.

Quae cum ita sint, liceat hoc unum quaerere : quis erogat pro ista reformatione ? Procul dubio scholae Latinae et Graecae quae pessumdabuntur ut earum horas magistri recuperent ad linguam Gallicam docendam, necnon scholae linguarum vivarum, Theodiscae in primis quae propemodum evanescet, classibus bilinguibus Europaeisque derelictis. Erogabunt sane etiam disciplinae tralaticiae, qui hic institutioni plurium disciplinarum, illic adiumento viritim dato semihoram relinquent.          

Etenim ipsa ratio studiorum, ut ita dicam, mollis est facta, quamvis certa capita pergant imponi in Historia docenda, dum alia magistro liberum est seligere : fatendum est neminem iam festinare ad totam rationem studiorum perficiendam. Exemplaria, puta, alarum electridis gignendae gratia in tertia classe licebit fabricari. O bellum spectaculum ! Septem alas hoc genus, una volventes, vi machinularum siccificarum actas, coram triginta discipulis !...   

Hoc postremum, veneranda Administra, dummodo pace tua liceat id memorare. In epistula tua enim de lingua Latina et Graeca verba facere neglexisiti. Hanc disciplinam doctum iri asseris ; attamen liceat adseverare hoc capitulum a Consilio supremo ab institutione ratum esse (quod sextum est, in primae partis secunda paragrapho) : « ratione studiorum peracta iam inde a quinta ad tertiam classem, unusquisque discipulus institutionibus plurium disciplinarum de sex capitibus saltem, ex octo quae omnino sunt, interesse debuerit. » Scholae additiciae Linguae Latinae (quid de Graeca?), quas adfirmas priores scholas linguarum antiquarum perpetuare, hac lege supererunt, ut ii discipuli qui sint cupidi earum discendarum, nomina sua dederint institutioni plurium disciplinarum Linguis Cultibusque civilibus Antiquitatis dicatae.

Attamen si qui discipulus tres annos eidem institutioni plurium disciplinarum interfuerit, is sex capita ex octo quae in institutionibus hoc genus imponuntur nequibit discere. Fac sciam, sodes, si quis linguam Latinam discere voluerit, fore ut id possit facere salvis legibus ? Sin aliter, venia tua, de huius disciplinae perpetuitate liceat dubitare.   

Equidem exspectabo, veneranda Administra, donec his litteris digneris respondere.

Vale.

Scripsi die decimo septimo mensis Aprilis. 

Voir l'article en français  Mediapart

Dernières chroniques